Latin
Part 3, Expositio In Psalmum Cvii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.7.7
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 5. Exaltare super coelos, Deus; et super omnem terram gloria tua. Hoc excolit quod superius dixit: quoniam praemisit magnificatam esse usque ad coelos misericordiam Domini; secutum est, Exaltare super coelos, Deus; ut cujus misericordiam manifestum est coelestia continere, juste super coelos debeat exaltari. Et iterum quia dixit, usque ad nubes veritas tua, merito subjunctum est, et super omnem terram gloria tua. Ipsa enim se evidenter exponunt, quae alterutra declaratione panduntur.