Latin
Part 3, Expositio In Psalmum Cvii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.7.6
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 4. Quoniam magnificata est usque ad coelos misericordia tua, et usque ad nubes veritas tua. Hoc quoque dicitur Patri: Magnificata est enim misericordia ejus usque ad coelos, quando supernae potestates ejus beneficiis perfruuntur. Nam licet bonorum angelorum et diversarum potestatum summa dignitas habeatur, ipso tamen praestante beati sunt. Magnificata est autem usque ad nubes veritas ejus, quando praedicatores verbi, velut imbriferae nubes, infideles populos compluerunt.