Latin
3.8.1 to 3.8.2
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.8.1-2
Unproofread scanNot analysed yet
In finem, psalmus David. Titulus iste psalmi praecedentium verborum expositione jam notus est; et ideo referendus est ad Regem supernum: quoniam omnes sermones ipsius tendunt ad Dominum Christum. Ipse enim in hoc psalmo locuturus est iniquitatem Judae vel populi Judaici, et passionis suae sacramenta praedicens. Divisio psalmi. Per totum quidem textum (sicut dictum est) loquitur Dominus Christus. Prima parte Judaeos increpat, qui mala pro bonis Creatori suo reddere maluerunt. Secunda Judae traditoris et perfidi populi narratur iniquitas, et quae illis erant [ed. ,erunt] pro tanta detestatione ventura praedicuntur. Tertia precatur per id quod homo est, ut liberatus periculo passionis, cito resurrectionis gloriam consequatur.