Latin
Part 3, Expositio In Psalmum Cviii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.8.3
Unproofread scanNot analysed yet
Expositio psalmi. Vers. 1. Deus, laudem meam ne tacueris, quia os peccatoris et os dolosi super me apertum est, Loculi sunt adversum me lingua dolosa. Dominus ac Salvator noster petit per id quod formam servi est dignatus assumere; ut laudem ejus resurrectionis silere [ed. ,sileri] non faciat Pater, qui secundum carnis humilitatem Judaeorum erat convicia dura passurus. Hoc est enim, Laudem meam ne taceas, id est ne tacere [ed. ,taceri] facias. Est enim decora diversitas; ut quoniam inimici mendacia loquebantur, contra eos toto orbe veritatis testimonia canerentur. Sic enim illos per gloriam suae resurrectionis convinci desiderat, ut reatum propriae perversitatis agnoscant, et celeris recurrant ad remedia confessionis, ne in aeternum perire debeant contumaces. Quae figura dicitur syncrisis, id est collatio, quae fit quando comparatione quadam justiorem causam nostram quam adversarii demonstramus. Sed ista laus certa erat, quia de veritate manabat. Sermo autem ille falsissimus cognoscebatur esse, qui de ore dolosi et perfidi probabatur exire. Nam quemadmodum potest dici verum, quod ipsi veritati docetur adversum? Apertum itaque os, contumelias designat quas pertulit a Judaeis. Sed hic singularem numerum ideo ponit, quia (sicut saepe dictum est) populum utroque modo appellari fas est; nam licet nomine unus audiatur, intellectu tamen plurimi esse noscuntur. Sequitur, Locuti sunt adversum me lingua dolosa. Locuti sunt igitur lingua dolosa, quando sanctam Domini simplicitatem verbis captiosissimis appetebant, dicentes: Licet tribulum dare Caesari? Et illud: Magister, scimus quia verax es (Marc. XII, 14). Haec enim verba subdola cogitatione proferebant.