Latin
Part 3, Expositio In Psalmum Cviii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.8.11
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 9. Scrutetur fenerator omnem substantiam ejus, et diripiant alieni omnes labores ejus. Per comparationes factas versus iste declarandus est, ut totius nobis confusionis removeatur obscuritas. Debitor quando ad persolvendum idoneus non est, fenerator ejus, a judice percepta fiducia, ingreditur domum obnoxii sui, et omnia quacunque habere potest diripit, et satisfacit sibi pro pecunia mutuata: sic et diabolus, quando peccata hominibus multa congregaverit, et in eis obstinata voluntate perstiterint, accipit potestatem ut obnoxii substantiam diripiat, et pro libito suo de humana sibi laceratione satisfaciat. Hoc nunc optatur Judae, ut datus in potestate diaboli bonis omnibus enudetur. Alieni quoque sunt spiritus immundi, quibus diabolus tanquam mancipiis imperat ad nocendum. Et bene dicti sunt alieni, qui a regno Domini probantur extranei. Isti labores diripiunt mandata Domini transgredientium, dum eos bonis omnibus privaverint, percepta licentia.