Latin
Part 3, Expositio In Psalmum Cviii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.8.10
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 8. Commoti amoveantur filii ejus, et mendicent: ejiciantur de habitationibus suis. Ad utrumque quod dictum est poterit pertinere, sive ad carnales filios, sive ad opera nostra. Commoli significat violenter expulsi; ut hoc graviter doleant, quod patiuntur inviti. Mendicent, bonarum rerum indigentiam significat, ut omnibus pateat nullam eos opem habuisse rationis, qui talia sunt secuti. Ejiciuntur vero de habitationibus suis, quando de congregatione Dominici populi redduntur alieni: ubi non mente, sed tantum corpore prius habitasse videbantur.