Latin
Part 3, Expositio In Psalmum Cviii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.8.14
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 12. In memoriam redeat iniquitas patrum ejus in conspectu Domini, et peccatum matris ejus non deleatur. Per tropologiam dicitur, In memoriam Domini peccata redire majorum; ut et novis [mss. A., B. ,F. ,suis] delictis nefarius Judas et parentum erroribus torqueatur. Priscorum enim peccatis (sicut saepe diximus) ita quis reus est, quando eorum sceleribus sequacissimus invenitur. In conspectu Domini, id est in disceptatione judicii: quoniam dum peccata Dominus respicit, auctores eorum sine dubitatione percellit. Inde et propheta clamat: Averte faciem tuam a peccatis meis (Psal. L, 11). Peccatum vero matris ejus, est Synagogae nola protervitas, ut et prophetas occideret, nec ab ipsis daemonum sacrificiis abstineret. Sacrilegi enim Judae traditoris illam partem dicit esse genitricem, non quae viros sanctos protulit, sed quae innocentium sanguinem fudit.