Latin
Part 3, Expositio In Psalmum Cviii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.8.15
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 13. Fiant contra Dominum semper, et dispereat de terra memoria eorum. Nunc pluralem numerum ponit, quia Judaeos mavult contumaces intelligi. Nam sicut in uno sancto multos beatos advertimus, ut est illud: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam (Matth. XVI, 18); sic iterum in uno pessimo mulli detestabiles continentur. Petrus enim gerit Ecclesiae typum, Judas vero damnandae Babyloniae portat imaginem. Unde merito post eum de perfidis dicit, quia ipsum scelerati malis facinoribus subsequuntur. Fiunt ergo peccatores contra Dominum semper, quando a regno ejus alienati in gehennae contrarictatem, justitia faciente, mittendi sunt. Nam cum Dominus sit aeterna bealiludo, contra ipsum fieri bene dicitur, qui perenni ultione damnatur. Disperit autem de terra viventium, qui in beata patria non videtur. Nec in commemorationem veniunt, quando nullam ulterius misericordiam consequuntur. Illos enim dicimur memorari, quibus sumus aliqua praestituri.