Latin
Part 3, Expositio In Psalmum Cviii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.8.16
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 14. Pro eo quod non est recordatus facere misericordiam. Dicit justissimae ultionis causam: quoniam pietatem non potest invenire qui eam aliis contempsit impendere, sicut scriptum est: Beati misericordes, quoniam ipsis miserebitur Deus (Matth. V, 7). Sed quamvis ad singularem numerum reversus sit, adhuc tamen intelligere debemus populum Judaeorum, qui misericordiam non fecit apostolis vel fidelibus Christi, quando eos post passionem Domini iniqua persecutione vexavit: quia istud de Juda non potest intelligi, quando ante crucifixionem Domini de hac luce transivit; et affligere non potuit fideles ejus, quia tempus non habuit eos persequendi.