Latin
Part 3, Expositio In Psalmum Cviii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.8.18
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 16. Et dilexit maledictionem, et veniet ei: et noluit benedictionem, et prolongabitur [mss. A., B. ,F. ,elongabitur ]ab eo. Adhuc de perfido populo dicit, quia dilexit maledictionem, tunc scilicet quando ait: Sanguis hujus super nos et super filios nostros (Matth. XXVII, 25). Quod eis provenisse manifestum est, qui contra Dominum impia voluntate durati sunt. Noluit autem benedictionem praedictus populus, quando a caeco illuminato interrogatus est: Nunquid et vos vultis discipuli ejus fieri (Joan. IX, 27, 28)? At illi quasi maledicto acerrimo provocati responderunt: Tu sis discipulus ejus; nos autem Moysi discipuli sumus. Quo dicto prolongata est ab eis benedictio, quando illis derelictis venit ad gentium fidem; sicut dicit Apostolus: Vobis quidem oportebat loqui verbum Dei; sed quia repulistis illud, et indignos vos judicastis aeternae vitae, ecce convertimur ad gentes (Act. XIII, 46).