Latin
Part 3, Expositio In Psalmum Cviii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.8.19
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 17. Et induit se maledictionem sicut vestimentum, et intravit sicut aqua in interiora ejus, et sicut oleum in ossibus ejus. Subtiliter intuendum est quemadmodum peccati ipsius qualitas quibusdam dictionibus indicetur. Primo induit se praedictus populus maledictionem sicut vestimentum, quando instigante diabolo consensum praebuit, ut Dominum Pontio Pilato tradere maluisset. Ibi enim quodam onere vestis indutus est, non tali voluntate noscitur involutus. Secundo intravit maledictio in interiora ejus sicut aqua, quando deliberavit ficere quod ei fuerat iniquissima inspiratione suggestum. Aqua enim quando visceribus vitiosis recipitur, semper ingreditur ad nocendum. Tertio influxit iniquitas sicut oleum in ossibus ejus, quando effectum rei inaudita pervepitate complevit; ut jam non interiora carnis, sed etiam ipsa ossa penetrasse videretur. Dicendo enira oleum significat delectationem facinoris, quod sic corpus nostrum molliter ingreditur, ut nos quadam jucunditate permulceat. Quod constat malis mentibus accidere, quando in scelere suo aliqua delectatione gloriantur.