Latin
Part 3, Expositio In Psalmum Cviii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.8.20
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 18. Fiat ei sicut vestimentum quo operitur [mss. G. et ed. ,operietur], et sicut zona qua semper praecingitur. Adhuc in ipsis comparationibus perseverat, ut hoc peccatum quo ille involvi maluit, similitudine vestis alterius indicetur. Supra enim dixit, induit, quod pertinet ad tunicam; nunc dicit, operitur, quod videtur pallio convenire, ut geminata vestis ingentium significet onera peccatorum. Sequitur, et sicut zona qua semper praecingitur. Zona hic, non illa muliebris accipienda est, sed istud balteum quo nostros lumbos accingimus, sicut in Evangelio de Joanne, de Elia vero in Regum volumine legitur: Et zona pellicea circa lumbos ejus (Matth. III, 4; IV Reg. I, 8). Hoc enim nomen utraque significatione donatum est; qua similitudine dicit sic peccatis alligantibus fuisse constrictum, ut nunquam suis oneribus exueretur, obstinationis perfidia praegravatus. O infelix populus, quam male vestitus est! Istae vestes sunt quae peccatores ardere faciunt, non calere; quae in flammam mittunt, non a frigoris necessitate defendunt.