Latin
Part 3, Expositio In Psalmum Cviii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.8.22
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 20. Et tu. Domine, Domine, fac mecum misericordiam propter nomen tuum, quia suavis est misericordia tua. Libera me. Venit ad tertiam narrationem, in qua precatur a parte qua passus est, ut gloriam resurrectionis acceleret, et inimici ejus confusionis dedecore vestiantur. Dum dicit, Et tu, Domine, subjungitur superioribus dictis, hoc est, si Judas tradidit, si Judaeus crucifixit, et tu fac misericordiam; ut contra illa quae facta sunt resurrectio gloriosa proveniat. Sive Filius ad Patrem dicit: Et tu fac, ut virtutem suae cooperationis ostendat; omnia enim quae facit Pater, operatur et Filius, sicut dicit ipse: Omnia enim quoe Pater facit, haec et Filius similiter facit. Et: Sicut habet Pater vitam in semetipso, sic dedit et Filio habere vitam in semetipso, ut omnes honorificent Filium sicut honorificant Patrem (Joan. V, 19, 26, 23). Domine, Domine, dum repetit, affectum suavissimae precationis ostendit. Quae figura dicitur epezeuxis, quoniam in uno versu sermonem sine aliqua interpositione geminavit. Propter nomen tuum, ut ejus cultura toto orbe dilatetur. Ubi magna clementia Divinitatis asseritur: quia nullis humanis meritis potuit contingere, ut natura mortalis tam ingentibus elevata probetur esse miraculis. Misericordiam vero dicit, quia carnem est dignatus assumere, per quam humano generi auctor piissimus subveniret. Sequitur, libera me, a passione saevissima utique Judaeorum.