Latin
Part 3, Expositio In Psalmum Cviii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.8.23
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 21. Quoniam egenus et pauper ego sum, et cor meum conturbatum est in me. Egenum se dicit et pauperem humilitate carnis, sicut superius constat expositum. Audiant pauperes, audiant egentes, et gloriosum sibi cognoscant esse quod dicitur Christus. Cor denique ejus potuit conturbari, cujus caro pro nobis cognoscebatur exstingui, sicut ipse vicina passione professus est: Tristis est anima mea usque ad mortem (Matth. XXVI, 38). Quae omnia salutari dispositione narrantur, ut propter haereticos et perfecta natura hominis in Christo Domino valeat ostendi, et nos, quemadmodum supplicemus, possimus edoceri.