Latin
Part 3, Expositio In Psalmum Cviii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.8.25
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 23. Genua mea infirmata sunt prae [mss. A., B. ,a] jejunio, et caro mea immutata est propter oleum. Cum Evangelio teste (Matth. IV, 2) doceatur quadraginta diebus et quadraginta noctibus Christum Dominum jejunasse, genua tamen ejus infirmata esse non legimus, sed tantum esuriisse declaratur. Unde si hanc esuriem ad genua referas, id est corporis stabilitatem, quibus semper insistimus, potest concruenter aptari minus: nisi hoc scrupulum movet, melius genua ad ipsius membra reterantur, quae revera infirmata sunt, quando apostoli ejus passione dispersi sunt. Quid enim plus esse potuit infirmius quam ut Petrus negaret, et reliqua fidelium turba latuisset [ed. ,latitaret]? Sequitur, et caro mea immutata est propter oleum. Oleum hic significat gratiam divinam, sicut in quadragesimo quarto psalmo de ipso jam dictum est: Propterea unxit te Deus Deus tuus oleo laetitiae prae consortibus tuis (Psal. XLIV, 8). Ipsa est enim gratia, quae carnis infirmitatem in immortalitatis gloriam commutavit. Quod etiam membris Christi haud improbe videtur aptari.