Latin
Part 3, Expositio In Psalmum Cviii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.8.26
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 24. Et ego factus sum opprobrium illis; viderunt me, et moverunt capita sua. Illa tangit quae plebs erat Judaeorum sub detractione dictura, sicut ait in Evangelio: In Beelzebuth principe doemoniorum ejicit doemonia (Matth. XII, 24). Et alio loco: Nonne hic est filius Joseph fabri (Luc. IV,22)? Et iterum dicunt: Vah! qui destruit templum Dei, et in triduo reaedificat illud (Matth. XXVII, 40); et caetera quae insanis quidem mentibus videbantur opprobria, sed ipsa fuerunt quae nobis probata sunt conferre medicinam. Moverunt autem capita, ad consuetudinem pertinet nimis irascentium; nam quoties furore succendimur, turbulenta commotione capitis comminamur.