Latin
Part 3, Expositio In Psalmum Cviii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.8.27
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 25. Adjuva me, Domine Deus meus: salvum me fac propter misericordiam tuam. Adjuvari se suscepta deprecatur infirmitas. Ipse enim misericordiam petit, qui et auxilium tribuit. Rogat ut homo, praestat ut Deus; quod nullum potest confundere qui duas naturas in Domino Christo salutariter confitetur. Innumerabilia enim talia reperiuntur, quae nequeunt alia ratione constare.