Latin
Part 3, Expositio In Psalmum Cviii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.8.29
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 27. Maledicent illi, et tu benedicet; qui insurgunt in me confundantur [ed. ,confundentur], servus autem tuus laetabitur. Per figuram syncrisin quae in hujus psalmi principio posita est. Maledicent illi, significat eos de quibus Matthaeus evangelista dicit: Transeuntes autem blasphemabant eum, moventes capita sua (Matth. XXVII, 39). Pater Filium benedicit, cum dicit: Et clarificavi, et iterum clarificabo (Joan. XII, 28). Sed vide qui maledicent, qui pleni sunt falsitate, qui crudeliter saeviebant, qui malum pro bono reddere festinabant. Benedicit autem Pater fons et origo veritatis, totius auctor bonitatis, et virtutum omnium plenitudo. Admirandum in utraque parte praeconium; ut et perfidus populus malediceret, et Christum Dominum gloria paterna laudaret. Addidit, qui insurgunt in me confundantur. Judaei sunt qui insurrexerunt adversus Dominum Salvatorem, ut neci eum traderent, qui ad eos venerat pro sua pietate salvandos. Isti confusi sunt, quando resurrectionis ejus miracula cognoverunt. Sequitur, servus autem tuus laetabitur. Agnoscamus quae natura loquitur, quae se dicit et servum. Nunquid Deus potest esse cuiquam servus? Sed in hoc servus est, sicut dicit Apostolus: quia semetipsum exinanivit formam servi accipiens (Philip. II, 7). Sic et Isaias propheta de Christo dicit: Ecce servus meus, suscipiam eum; electus meus, complacuit sibi in eo anima mea (Isai. XLII, 1), etc. Desinant ergo haeretici minorem Filium in deitate sentire, quando sic expressam audiunt humilitatem carnis, ut et nomen ei sit positum servitutis.