Latin
Part 3, Expositio In Psalmum Cviii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.8.30
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 28. Induantur qui detrahunt mihi reverentia, et operiantur sicut diploide confusione sua. Hic quoniam populi interest credituri, oratio potius quam maledictio datur. Nam qui reverentia induitur, jam pene conversionis munere gratulatur; ut illum timeat Deum, quem prius credebat hominem esse temnendum. Diplois, duplex genus est pallii. Petit ergo ut utriusque legis intelligentia vestiantur, qui nunc utraque perfidia faciente nudati sunt. Confusio enim Judaeorum est legem non intelligere, quae toties Salvatorem Dominum praecinuit advenire. Sive illud genus vult exprimere, quod solet in proverbiis dici; id est, confusionis duplici pallio vestiantur, dum ante Deum et homines erubescunt.