Latin
Part 3, Expositio In Psalmum Cviii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.8.7
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 5. Cum judicatur exeat condemnatus, et oratio ejus fiat in peccatum. Hoc dicitur de futuro judicio, quando peccatores justissima pronuntiatione damnabuntur, ut est illud Evangelii: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus (Matt. XXV, 41). Et considera quod dixit, exeat, scilicet de congregatione justorum, unde omnis qui egreditur impiorum partibus aggregatur. Oratio vero ejus, quam inter alios apostolos susceperat peragendam, in gravissimum illi peccatum probatur esse conversa, quando ibi continetur: Et dimitte nobis debita nostra sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI, 12). Sed quid ille debentibus dimitteret, qui beneficiorum omnium tradebat auctorem? Merito ergo in peccatum illi conversa est sancta oratio, qui detestabili peccavit exemplo.