Latin
Part 3, Expositio In Psalmum Cviii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.8.8
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 6. Fiant dies ejus pauci, et episcopatum ejus accipiat alter. Sic dicit paucos dies Judae fieri debere, quasi longa aetas ejus per crudelissimum peccatum imminuta esse videatur, sicut et alibi dixit: Viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos (Psal. LIV, 24). Sed hoc fieri merito videtur, cum juniores senioribus comparantur. Nam cum alii centenis annis vivant, dimidiata illorum aetas conspicitur, qui nec quinquaginta vixerunt. Sic et Judae apostolatus pauci dies facti sunt, quando alii post ipsum apostoli custodita Domini voluntate manserunt. Et ne numerus ille sacratissimus apostolorum Juda mortuo rumperetur, jam tunc praedictus est in ejus loco alter fieri, ut duodenarius calculus custodita integritate constaret. Episcopatus autem summus in Ecclesia gradus est. Episcopus dictus superinspector, eo quod Domini gregem, ipsius gratia suffragante, quasi pastor cautissimus alta sede custodiat, sicut Ezechiel propheta dicit: Speculatorem te posui domus [ed. ,domui] Israel (Ezech. III, 17). Et nota quia in Veteri Testamento hic primum hoc nomen positum est. Cujus rei virtutem Apostolus evidenter insinuat, dicens: Qui episcopatum desiderat, bonum opus desiderat, (I Tim. III, 1), etc. Quapropter nomen istud non tam honoris est quam laboris. Nam qui alios speculandos suscepit, se jugi debet excubatione conspicere, ut non illi contingat quod dicit Apostolus: Ne aliis praedicans, ipse reprobus efficiar (I Cor. IX, 27). Illudque meminisse nos convenit in Actibus apostolorum evidentissime declaratum, hunc versum de Juda esse conscriptum; ait enim Petrus: Viri fratres, evertet implere Scripturam, quam praedixit Spiritus sanctus per os David de Juda, qui fuit dux eorum qui comprehenderunt Jesum (Act. I, 16). Et paulo post sequitur, Scriptum est enim in libro Psalmorum: Fiat habitatio ejus deserta, et non sit qui habitet [ed. ,inhabitet] in ca; et episcopatum ejus accipiat alter; ut nulli dubium sit de ipso hoc omnimodis sentiendum. Sic istum psalmum de passione Domini, et evangelicis verbis, et Petri apostoli attestatione cognoscimus esse prophetatum. In hoc autem versu figura est intelligenda hypexaeresis, quae Latine dicitur exceptio: quoniam Judas ab honore episcopatus, id est aposlolatus excipitur.