Latin
Book 12, Letter 1
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 1-2
Unproofread scanNot analysed yet
Nescio quis magnus esse ereditur, qui de penetralibus judicis destinatur: quoniam tanto plus æstiniatur quis amaro justitiam, quanto ab illo frequentius constat auditam. Per milites suos judex intelligitur, et sicut discipuli magistri scientiam produnt %sic nos obsequentium mores aperiunt. Praeceps non putatur observasse moderato, avarus paruisso non advertitur continenti; stultus prudentibus serviisse non creditur. Periclitamur, fateor, in actionibus veatris, si vos mala intentione tractetis; et, quod nulli accidit vestrum, alienum vitium nostrum celebratur opprobrium. Sustinemus tales casus, quales nos in alios judicare non possumus; et lex qua fruuntur cuncti in nobis non potest custodiri. Sed habemus iterum ex alia parte solatium, quod vestra bona noatra creduntur esse mandata; et nobis otiosis acquiritur, quidquid gloriae vestris laboribus expeditur. Si te enim aliquis sapienter agere videat, statim famam tui praeceptoris exaltat: dum tale institutum fuisse creditur, qualia gesta nihilominus sentiuntur. Una est sententia plebis, tales esse judices quales nos contigerit approbari. Et ideo magnopere cavcnduM est, ne ille de vobis incipiat judicare, cujus yos opinionem contigerit ante lacerasse. Ulciscitur pre. nis quod misistis in fabulis; et tormentis vestris compensat fAc. ,ut tormentis nostris compescat] quod populus vulneratus exaggerat. Quam periculosum est pati judicem rationabiliter iratum, et illum de fortunis tuis decernere, quem te constat graviter irritassc! Quapropter stude magis ut nostra potius voce lauderis: quia sicut te potest judicis vel sermo deprimere, ita prosperrima sententia sublevare. Perge igitur per illam indictionem, juvante Deo, ad illam provinciam, cancellorum pompa decoratus, et gloriosa gravitate prcecinctus. Absens cogita pnesentis pudorem. Nam quid debeas tentare vile [Cor. ,Gu. ,vides], qui militas sub honore? Fasces tibi judicum parent; et dum jussa prætorianæ sedis portare crederis, ipsam quodammodo potestatem reverendus assumis. Edicta nostra tu primus [ed. ,imprimis] observa, ostende bonam te intendentibus viam. Nam cujus est judicis custodire mandata, si milite? nostra videantur negligere constituta? Reginam il lam procacium vitiorum avaritiam fuge, cui cuncta crimina detestabili devotione famulantur: quae dum pectus hominis ingressa fuerit, gregatim quoque malefidas cohortes admittit. Ferri non potest recepta, quia nescit esse solitaria. Agmen babet blandissimum, arma suscipit ex talentis, et per duleedinern suerat quos amara deceptione captivat. Proinde ad utilitates publicas esto sollicitus, injuncta morali compulsione procura. Plus agit inculcator rationis, quam possit exercere terribilis. Persona tua refugium sit oppresso, infirmi defensio, praesidium aliqua calamitate concluso. Sic enim proprie nostros cancellos agitis, si laesorum impia claustra solvatis.