Latin
11.59 to 11.71
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 11.59-71
Unproofread scanNot analysed yet
Quem si alter ejusdem generis cognoverit irretitum, extrema ejus mordicus trahit; ut qui sibi captus non potest subvenire, alterius solatio probetur evadere. Sic et sauri argutum piscium genus, a velocitate nominati, cum se in insidias nexuosas impulerint, quasi quibusdam funibus æquabiliter illigati, totis nisibus trahentes retrorsum, socios conantur liberare captivos. Plura sunt, si talia perquirantur. Omnia enim quæ possunt habere contraria, facilis casus absumeret, si curam salutis- propriae non haberent. Ad te claustrorum magistrum verba revocemus. Patere poenale secretarium tuum innocenter esse secretum. Torqueris quidem, quod nullus affligitur: a communibus gaudiis moestus exciperis, dum tibi soli non parcitur venia generali, lividae invidia: comparandus. Sustine de omnium securitate jacturam, qui hahuisti de multorum afflictione lætitiam. Sed ut tuos quoque gemitus consolemur, illos tibi tantummodo vindica, quos lex pietatis gratia non relaxat: ne cum truculentis parceret, asperrima facinora levigaret. Solvamus ergo cuncta, sæcularibus actibus implicati. Patitur omnis homo periculosos nexus, quos festinet evadere. Claustra reos dimittant, nos vincula improbæ cogitationis abiolvant.