Latin
1 to 19
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 1-3-19
Unproofread scanNot analysed yet
Quis nesciat providentiam divinam usibus nostris aliqua velle subducere, ut humanum possit animum comprobare? Nam si nullum penitus indigere contingeret, locum proinde largitas non haberet. Data est provinciis in regis nostri laude penuria; steriles facti sunt agri, ut ubertas domini possit agnosci. Minus esset acceptissimum donum, nisi praecessisset incommodum. Gaudete, provinciae, malisque vestris potius gratiam referte, quando talem probatis animum principis, ut nullis cedat adversis. En pictas mirabilis, quae ubique nostris repugnat incommodis. Nam cum se feritas gentilis prioris temporis animasset, Æmilia, et Liguria vestra, sicut vos retinere 20. 1 necesse est, Burgundionum incursione quateretur, gereretque bellum de vicinitate furtivum, subito praesentis imperii tanquam solis ortus fama radiavit. Expugnatum se hostis sua præsumptione congemuit, quando illum cognovit nominatæ gentis esse rectorem, quem sub militis nomine probaverat esse singularem. Quoties se optavit de suis finibus non exire Burgundio, ne principe nostro pugnaret adverso; cujus licet praesentiam relevatus evaserit, felicitatem tainen præcipitatus incurrit? Nam mox ut Gothi ad belli studium gemina se fortitudine contulerunt, Ita prospera concertatione ccesa est rebellium niaqus, quasi inde nudos, hinc stare contigisset armatos: divini æquitate judicii, ut in ipsis campis prado corrueret, quos vastare praesumpsit. Exsulta adversariorurn cadaveribus ornata provincia; acervum ride funerum, quem inimicorum vitio constat eflectum. Nunc melius culta Liguria, cui, ncgato fruciu segclis, messis provenit hostilis. Nam etsi tributa tua minus potuerunt accipi, triumphos in te natos feliciter obtulisti. His additur Alemannorum nuper fugata subreptio, quas in primis conatibus suis sic probatur oppressa, ut simul adventum suum junxisset et exitum, quasi salutaris ferri exsecatione purgata; quatenus et male præsumentium vindicaretur excessus, et subjectorum non, ommno grassaretur interitus. Possem quidcm vobis dinumerare quanta in aliis locis hostium turba cecidcrit: sed more humani animi Ad vestra felicia festinantes, illud nos tantum dicere cupitis, quod ad vos specialiter pertinere sentitis.