Latin
20 to 38
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 20-2-38
Unproofread scanNot analysed yet
Redcanlus ergo ad suave principium, quando quos defendit a belli clade, nec inopiæ patitur pericula sustinere. Nam qui perculit lioslem provinciæ, et famem jussit exire. certamen toto orbe prædicandum! Contra indigentiam ssevam gloriosi principis pugnat humanitas, cujus vere castra sunt horrea referta, quæ si claudere voluisset, tunc importabilis intrasset inimica; sed quia magis apcruit, saevientem adversariam mox fugavit. Nescio quæ principis nostri bella mundus potius admiretur, ego tamen dicam quod sentio. In usum est viris fortibus feliciter egisse pugnas, sed supra humanitatem virtutem esse constat vicisse penuriam. Verum cum his tantis ac talibus bonis nulla potuissent supplicum vota sufficere, adhuc et dimidiam relaxare pertulit liscalis calculi functioncm, ne tristes in aliqua parte faceret, quibus tot felicia præstitisset. Joseph legimus contra famem funestam emendi quidem tritici dedisse lætitiam: sed tale posuisse prelium, ut suae subventionis avidus, sc potius venderet alimonia mercaturus. Quale fuit, rogo, tunc miseris vivere, quibus acerba subventio libertatem suam videbatur adimcre: ubi non minus ingemuit liberatus, quam potuit nere captivus! Credo virum sanctum hac necessitate constrictum, ut et avaro principi satisfaceret, et periclitanti populo subveniret. Pace tanti patris dixerim, quanto præstantius est libertate salva frumentum vendere, et propter indigentiam tributa laxare! Gratis constat ista venalitas, quando et unde ematis cessit, et pretium quod vos oblectet imposuit. Vendit itaque largitas publica vicenos quinos modios, dum possessor invenire non possit, ad denos ordinem rerum sæculi mutavit humanitas: nos jubemar vile distrahere, cum esuriens paratus sit carius comparare. novum praedicationis eventum! Affectu damni negotiatio provenit; et votum est vendenti magis perdere, ut quæstum comparans valeat invenire. Talia profecto regem decet tractare commercia, talem convenit nundinationem exercere pietatem; ut tunc minus acquiescat accipere, quando emptor plorima praecipitatur offerre.