Latin
1.10.1 to 1.10.23
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 1.10.1-23
Unproofread scanNot analysed yet
Licet universis populis generalis sit impendenda justitia, quae sic nominis sui obtinet dignitatem, si aequabili moderatione per potiores currat et humiles; confidentius tamen illam expetunt, qui a palatii militia non recedunt. Otioso enim gratuite praestatur aliquid munificentia principali; consuetudo autem quodam debito redditur fideliter obsequenti. Doinestici patres [D. Grut. et Cujac. ,protectores] equitum et peditum,qui nostrae auke videntur jugiter excubare (quod ex magnis fieri doloribus [Juret. ,laboribus] solet), adunata nobis supplicatione conquesti sunt, ab illo arcario praefectorum a, pro emolumentis solemnibus, nec integri ponderis solidos percipere, et in numero gravia se dispendia sustinere. Quapropter prudentia vestra lectionibus erudita dogmaticis scelestam falsitatem a consortio veritatis ejiciat, ne cui sit appetibile aliquid de illa integritate subduccre. Hæc enim quae appellatur arithmetica, inter ambigua mundi certissima ratione consistit; quam cum coelestibus sequaliter novimus, evidens ordo, pulchra dispositio, cognitio simplex, immobilis scientia, quae et superna continet, et terrena custodit. Quid est enim quod aut mensuram non habeat, aut pondus excedat? Omnia complectitur, cuncta moderatur; et universa hinc pulchritudinem capiunt, quia sub modo led. ,modio] ipsius esse noscuniur. Juvat inspicere quemadmodum denarius numerus, more coeli, et in se revolvitur, et nunquam deficiens invenitur. Crescit nova conditione, per se redeundo, addita sibi semper ipsa calculatio; ut cum denarius non videatur excedi, ex modicis prævaleat majora complecti. Hoc saepe repetitum inflexis manualibus digitis et erectis redditur semper extensum; et quanto ad principium suum supputatio reducitur, tanto amplius Indubitanter augetur [mss. et ed. ,redditur]. Quantitate numerabili arena maris, guttæ pluviarum, stellae lucidæ concluduntur. Auctori quippe suo omnis creatura sub numero est; et quidquid ad existentiam pervenit, a tali non potest conditione dimoveri. Et quoniam delectat nos secretiora hujus disciplinæ cum scientibus loqui, pecuniæ ipsæ quamvis usu celeberrimo viles esse videantur, animadvertendum est quanta tamen a veteribus ratione collectæ sunt.