Latin
1.10.24 to 1.10.44
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 1.10.24-44
Unproofread scanNot analysed yet
Sex enim millia deniriorum selidum esse voluerunt; scilicet ut radiantis metalli formata rotunditas actatem mundiu, quasi sol aureus convenienter includetet. Senarium vero, quem non immerito perfectum docta antiquitas definivit, uncia; ,qui mensuræ primus gtadus est, appellatione signavit; quam duodecies similitudine mensium, computatam, in libræ plenitudinem ad anni curricula collegerunt. inventa prudentium! provisa majorum! Exquisita res est, quae et usui humano necessaria distingueret, et tot arcana natune figuraliter contineret. Merito ergo dicitur libra, quæ tanta rerum est consideralionc trutinata. Talia igitur secreta violare, sic certissima velle confundere, nonnc veritatis ipsius videtur esse crudelis ac foeda laceratio? Exerceantur negotiatores [mss. et Accur. ,negotiationes] in mercibus; emantur late, quæ vendantur angustius; constet populis pondus ac mensura probabilis, quia cuncta turbantur, si integritas cum fraudibus misceatur. Mutilari certc non debet, quod laborantibus datur; sed a quo fidelis actus exigitur, compensatio imminuta præstetur. Da Certe solidum, et aufer inde si pravales; trade libram, et aliquid inde, si potes, imminue. Cuncta ista nominibus ipsis constat esse provisum, aut integra tribuis, aut non ipsa quae dicuntur exsolvis. Non potestis omnino, non potestis nomina integritatum dare, et scelestas imminutiones eflicere. Providcte itaque, et ut arbiter arcæ habeat justas consuetudines suas e; et quod benemeritis impendimus, incorrupto muncre consequantur.