Latin
Book 1, Letter 14
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 1.14
Unproofread scanNot analysed yet
Libentes omnibus modis praebemus assensum, quoties vox est justa poscentium: quia nec decet esse dinicile beneficium, quod largitate non patitur detrimentum. Et ideo praccelsa magnifieentia tua, quod a Cathaliensibus inferebatur, genus tertiarum faciat annis singulis in tributaria summa persolvi; nec post super hac parte patiantur supplices aliquam quaestionem. Quid enim interest quo nomine possessor inferat, dummodo sine imminutione quod debetur, exsolvat? Ita et illis Suspectum Tertiaruln nomen auferimus, et a nostra mansuetudine importunitates competentium submovemus.