Latin
Book 1, Letter 15
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 1.15
Unproofread scanNot analysed yet
Gratum nobis est, quoties de magnitudinis tuae meritis aestimatio talis procedit, ut et iniirmorum auxilium, et absentium credaris esse tuitio. Nam ideo et senator [ms. ,senatusJ prior esse meruisti, ut te sequentibus pro justitiæ contemplatione praestares. Unde fit ut bona nobis de te crescat opinio, gloriosæ actionis exemplo. Nulli enim propria res a discedente committitur, nisi de cujus bona conscientia jndicatur. Idcirco præsenti jussione decernimus, ut domus patricii Agnelli ad Africam descendentis, qui regnum petens allerius, nostris est utilitatibus serviturus, salvis legibus tua tuitione valletur: ne violentos cujusquam impetus subtracta domini defensione patiatur. Perviae sunt enim semper injuriis facultates absentium; et quodammodo videtur occasio homines in delictum trahere, quae non potest animum pervadentis de resultatione terrere. Ideoque celsitudo vestra, quam votum pium est habere vicinam, erigat humiles, eripiat opprimendos; et, quod potestatibus rarum est, proficias cunctis, qui universis celsior inveniris.