Latin
Book 1, Letter 20
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 1.20
Unproofread scanNot analysed yet
Licet inter gloriosas reipublicae curas et regalium sollicitudinum salutiferos fluctus led. ,fructus] pars minima videatur, principem de spectaculis loqui: tamen pro amore reipub. Romanæ non pigebit has quoque cogitationes intrare: quia undecunque praestare possumus, dignum nostris sensibus aestimamus; praesertim cum beatitudo sit temporum, Letitia populorum. Illud enim, propitiante Deo, labores nostrs asserit, quod se otiosam generalitas esse cognoscit. Partis itaque Prasini insinuata petitione, comperimus (quoniam hoc introductum est, ut populi de colore vocitentur) seditiones turbuleutas a quibusdam scelestissimis incitari, et causam laetitiae publicæ ad furoris certamina prorupisse. Quod utique gaudii decoram non potest habere qualitatem, si [ms. Aud. ,ubi] pacem non meruerit possidere communem. Et ideo dignum est clementiam nostram has quoque partes aspicere, ut ubique possit morum probitas elucere. Non enim inania verborum. popularium cogitamus, sed perniciosae semen seditionis excludimus. Quapropter illustris magnitudo vestra praesenti jussione commonita patrocinium partis Prasini, quod gloriosae recordationis pater vester [ed. ,noster] impendit, dignanter assumat. Putari enim non debet injuria, populos regere ac gubernare Romanos. Nam si bonorum [Gr. et Cuj. ,honorum] omnium causa pensetur, pro eorum utilitate delecti sunt, qui honores gloriosissimos accipere meruerunt. Convocatis ergo spectatoribus, de Hellandio et Thodoron [ed. ,TheodoroJ, qui laetitiae publicae aptior fuerit aestimatus, populi confusione sublata d, constituatur a vobis Prasini pantomimus: quatenus sumptum, quem pro spectaculo civitatis impendimus, electis contulisse videamur. Hanc partem musicae disciplinae Mutam nominavere majores, scilicet quae ore clauso manibus loquitur, et quibusdam gesticulationibus facit intelligi, quod vix narrante lingua aut scripture textu possit agnosci.