Latin
Book 1, Letter 19
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 1.19
Unproofread scanNot analysed yet
Fisci volumus legale custodire compendium: quia nostra clementia rebus propriis videtur esse contenta. Et sicut nullum gravare cupimus, ita debita nobis perdere non debemus. Indigentiam juste fugimus, quae suadet excessus: dum perniciosa res est in imperante tenuitas. Modus ubique laudandus est c. Nam cur aut vituperabilis negligentia in propriis defluat, aut aliena cupiditas turpis abradat? Et ideo vobis præsenti jussione præcipimus, ut Adrianae civitatis curialium insinuatione suscepta, quicunque Gothorum fiscum detrectat implere, eum ad aequitatem radhibitionis arctetis: ne tenuis de proprio co. satur exsolvere, quod constat idoneos indebite detinere. Hac scilicet ratione servata, ut si quis contumaciae vitio maluerit nostra jussa tardare, cum mulcta reddat, quae debuit etiam non compulsus offerre; quatenus protervo spiritu indecenter erecta, impunita justis sæculis uon relinquatur audacia.