Latin
Book 1, Letter 22
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 1.22-2
Unproofread scanNot analysed yet
Solida laus est regiæ largitatis, quoties convcoiunt indulta judiciis; nec sibi audet casus ascribere, quod bonae dispositionis librat examen: quia ubi aptantur oflicia menlis, nil debetur incertis. Non euim de rudibus sententiam ferimus, sed de probatissimis judicamus. Polisti siquidem forensi cote multifaire prædicatus ingenium; nutristi facundiam cxercilatione causarum; expertus es quam suavos fides afferat fructus, ut etiam ipsa conciliet corda regnantium. Hæc in te speculator virtutum noster sensus inspexit. His apud nos suflragiis placerc meruisti, it dignus existeres ad publicas causas, qui gessisti hactenus sub integritate privatas. Burne igitur fisci nostri tuenda negotia, in utendis officii tui privilegiis decessorum exempta secuturus. Ita ergo per medium justitiæ tramitem moderatus incedc; ut nec calumnia innocentes graves, ncc justis petitionibus retentatores exoneres [Jur. ,exhonores]. Illa 13 enim vera lucra judicamus, quæ integritate suffragante percipimus. Non ergo quoties superes, sed quemadmodum vincas, inquiramus. Æquitatem nobis placiturus intende: non quaeras de potestate nostra, sed potius de jure victorias: quando laudabilius a; parte iisci perditur, cum justitia non babetur. Nam si dominus vincat, oppressionis invidia est; requitas vero creditur, si supplicetn superare contingat. Non ergo parvo periculo causas dicimus, quando tunc fama nostra proficit, cum se commoditas injus! a subducit. Quapropter fit interdum causa mala fisci, ut bonus princeps esse videatur. Majori quippe compendio perdimus, quam si nobis indebite victoria suffragetur. «