Latin
Book 1, Letter 23
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 1.23
Unproofread scanNot analysed yet
Decet regalis apicis curam, generalitatis custodiri concordiam: quoniam ad laudem regnantis trahitur, si ab omnibus pax ametur. Quid est enim quod nos melius praedicet, quam quietus populus, concors senatus, totaque respub. morum nostrorum honestate vestita? Hinc est quod præsenti jussione deccruimus ut magnifici viri atque patricii Festus atque Symmachus, contra illustrem et patricium Paulinum in judicio vestro, quas se habere dicunt exerant actiones. Quibus pro legum ratione susceptis, et, si juris ordo patitur, definitis; tunc patricius Paulinus, quidquid adversum supra memoratos magnificos viros se habere causatur, pari sorte depromat. Nec tardari volumus in ejus quoque parte sententiam, dum velimus omnia inter eos esse decisa; nihilque aliud relinqui, nisi quod debetur affectui. Videte ergo tanti judicii arbitros vos eleclos; videte exspectationem nostram, æquabilem flagitare justitiam: relaturi gratiae uberi imum fructum, si præsens disce. ptatio, quos diguos credidit, non impares probe. esse. Debet cnim de talibus viris esse cura præcipua, qui dare possunt minoribus evidenter exempla. Nam qui inter pares summos viros litem negligit at> solvendam [ed. ,abolendam], hoc imitari reliquos sinc dubitatione permittit.