Latin
Book 1, Letter 24
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 1.24
Unproofread scanNot analysed yet
Innotescenda sunt magis Gothis quam suadenda certamina, quia bellicosce stirpi est gaudium comprobari. Laborem quippe non refugit, qui virtutis gloriam concupiscit. Et ideo, juvante Deo, quo auctore omnia prosperantur, pro communi utilitate exercituin ad Gallias constituimus desLiuarc; ut simul et vos provectus occasionem habere possitis, et nos quae praestitimus, meritis contulisse videamur. Latet enim sub otio laudabilis fortitudo; et dum se probandi non habet spatium, occulta est lux tola meritorum. Atque ideo per Nandium Saionem nostrum admonendum curavimus, ut ad expedtionem, in Dei nomine, more solito, annis, equis, rebusque omnibus necessariis sufficienter instructi, octavo die cal. Juliarum proxime venicnte, modis omnibus, Deo favente, moveatis; quatenus et parentum vestrorum in vobis ostendatis inesse virtutem, et nostram peragatis feliciter jussionem. Producite juve" nes vestros in Martiam disciplinam. Sub vobis videant, quod posteris referre contendant. Nam quod in juventute non discitur, in matura ætata nescitur. Accipitres ipsi, quorum victus semper ex praeda est, fetus suos novitate marcentes nidis proturbant, ne molli otio consuescant; alis verberant inunorantes, cogunt pullos teneros ad volatum; ut tales debeant existere, de quibus possit pietas inaterna præsumere. Vos autem, quos et natura erigit, et amor opinionis exacuit, studete tales filios relinquere, quales vos patres vestros constat habuisse.