Latin
Book 1, Letter 28
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 1.28
Unproofread scanNot analysed yet
Digna est constructio civitatis, in qua se commendat cura regalis: quia laus est temporum 15 reparatio urbium vetustarum: in quibus et ornatus pacis acquiritur, et bellorum necessitas praecavetur. Ideoque præsenti jussione profutura sancimus, ut si quis cujuslibet generis saxa, in agris suis jacentia [ms. Aud. ,jacenlibus], muris habuerit profutura, libens animo sine aliqua dilatione concedat. Qui tunc verius possidebit, cum hæc civitatis suae utilitati indulserit. Quid enim est gratius quam videre crescere vpublicum decus, ubi omnium utilitas in generalitate concluditur? Et licet praestentur vilia, ad auctores suos magna sunt commoditate reditura. Datur enim plerumque, quod majori utilitate recipitur. Et frequenter homo lucra sua complectitur, cum necessario pro temporis qualitate largitur.