Latin
Book 1, Letter 29
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 1.29
Unproofread scanNot analysed yet
Non dubium est ad utilitatem reipub. cursus cuatodiam pertinere, per quem nostris ordinationibus celerrimus praestatur effectus. Et ideo, velut necessariae rei, major adhibenda cautela est, ut qui ad continuos excursus constituti sunt, turpi macie uon tabescant: ne jejuna tenuitas laboribus praeventa succumbat, et incipiat iter fieri morosum, quod ad celeritatem constat esse inventum a. Quapropter devotio vestra, praesenti jussione commonita, terrarum spatia quae veredis (Vide infra, lib. v, ep. 5) antea licuerant mutationibus suis b, a possessore vindicata restituat; ut nec illis parvo spatio inducantur [ms. indicantur] damna, et istis recuperata sufficiant. ;