Latin
Book 1, Letter 33
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 1.33
Unproofread scanNot analysed yet
Nescit serenitatis nostrae semei prolatum titubare judicium; nec quod provida dispositione constituit, cujusquam occasionis subreptione mutare [alii, mutavit]. Dudum siquidem ad Albinum atque Albienum patricios viros praecepta nos dedisse retinemus, ut pantomimum Prasini partis eligerent, qui praestantius spectaculis conveniret. Quod nobis factum sua relatione reserarunt. Et ideo nunc præsenti auctoritate decernimus, ut quem a supra memoratis magnificis viris electum esse constiterit, ei solitum menstruum partis Prasini sine imminutione tribuatis; ut quod 17 nostra provisio confusionis [mss. ,compulsionis] tollendae causa constituit, non fiat seditionis occasio, sed quietis.