Latin
Book 1, Letter 34
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 1.34
Unproofread scanNot analysed yet
Copia frumentorum provinciae debet primum prodesse cui nascitur: quia justius est ut incolis propria I fecunditas serviat, quam peregrinis commerciis atudiosae cupiditatis exhauriat. Alienis siquidem partibus debet impendi quod superest, et tunc de exteris cogitandum, cum se ratio propriae necessitatis expleverit. Atque ideo illustris magnificentia tua per loca singula, qui curam videntur babere littorum, faciat commoneri, ut non ante quispiam peregrinas naves frumentis oneret ad aliena littora transituras, quam expensæ publicæ ad optatam possint copiam pervenire.