Latin
Book 1, Letter 37
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 1.37
Unproofread scanNot analysed yet
Quamvis homicidii facinus primus detestetur aditus, et cruentam manum oculi refagiant judicantum; quia proclivior ad misericordiam via boois meatibus semper patet, tamen justitiæ consideratione librandum est, qua cuique liat injuria nefarium scelus, quod nova infelicitate fortunæ commissum est: tunc erit detestatio cunctorum, si se servet innoxium. Quis enim ferat hominem ad leges trahere, qui matrimonii nisus est jura violare? Feris insitum est copulam suam extrema concertatione defendere: dum omnibus est animantibus inimicum, quod naturali lege damnatur. Videmus lauros feminas suas cornuali concertatione defendere; arietes pro suis ovibus capitaliter insævire; equos adjunctas sibi feminas colaphis ac morsibus vindicare. Ita pro coputatis sibi animas ponunt, qui verecundia non moVentur. Homo autem quemadmodum patiatur adulterium inultum relinquere a, quod ad aeternum suum dedecus cognoscitur omisisse [ed. Niv. et Gam. ,commisisse]? Et ideo si oblatae petitionis minimc sis verilate fraudabilis [ed. ,veri tate fraudaris], et genialis thori maculam deprehensi adulterii sanguine diluisti, nec sab prætextu cruentae mentis causam pudoris intendis, ab exsilio quod tibi constat inOictum, te præcipimus alienum: quoniam pro amore pudicitiæ porrigere ferrum maritis, non est leges calcare, sed condere. Ita tamen, ut si legitimus exstiterit accusator, de facti tui qualitate te noveris audiendum; ut si innoxios peremisti, crimen publica districtionc resecetur. Si male initos complexus adulterorum morte divisisti, aestimetur potius vindicta quam culpa. Si quis autem tibi calumniantium damna generavit, et Agnello, ut asseris, fidejussori tuo a vi-; cario vel ejus officio extortam constiterit fuisse pecuniam; nostra jussione conventus (Accurs. ,conv! ctus], secundum leges ablata restituat. Nolumus enim ea in cujusquam prædam cadere, quae nostra visa est sentenLia liberare. Pari modo contra Incivilium inipetus Candacis tibi tuitionem sub æquabili defensione praestamus; ut nec legibus te subtrahat, nec iterum contra jura publica laborare permittat.