Latin
Book 1, Letter 36
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 1.36
Unproofread scanNot analysed yet
Utilitas personarum bonarum debet successione renovari, ne defectu servientium patiatur aliquod res suspensa dispendium. Et ideo locum te jubemus quondam Benedicti in redonensi civitate ex nostra auctoritate suscipere, ut omnia vigilanti ordinatione procurans, nostræ gratiae merearis augmenta. Debes enim advertere quam vicissitudinem reddere studeamus vivis, qui mortnorum fidem non possumus oblivisci. Illud etiam pietatis nostræ consuetudine coiumonemur, ut quoniam devotorum nobis memoria, probata non deficit, antefati Benedicti quondam filios, qui sincera nobis cognoscitur devotione paruisse, civili facias tuitione vallari; quatenus defensionis præsentis commodo sublevati, securitatem sibi gau. deant paterna servitia contulisse. Prosit ergo generi, quod potuit unius devotione præstari: quia majora nos decet tribuere, quam videa! nur a servientibus accepisse. Hic [Niv. ,Hæc ]æqualitas aequitas non est, sed pars nostra justissime pensat, cum reddendo plus fuerit onerata.