Latin
1.39 to 1.58
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 1.39-58
Unproofread scanNot analysed yet
Est ergo ista valde certior arbitrii proles; nam quod de arcano pectoris gignitur, auctoris sui posteritas veracius aestimatur. Dixisti etiam ad commendationem uni. versitatis frequenter reginis ac regibus laudes. Duodecim libris Gothorum historiam a defloratis prospe-, rilatibus condidisti. Cam tibi, in illis fuerit secundus eventu:, quid ambigis, et haec publico dare, qui jam cognosceris dicendi tirocinia posuisse? Victus sum, fateor, in verecundiam meam; nec obsistere tantis prudentibus [ed. ,precibus] potui, cum me viderem ex affectione culpari. Nunc ignoscite legentes, et si qua est incauta praesumptio, suadentibus potius imputate; quia mea judicia cum illo videntur facere, qui me decreverit accusare. Et ideo quod in quæsturæ, magisterii ac præfecturæ dignitatibus a me dictatum in diversis publicis actibus potui reperire, bissena librorum ordinatione composui; ut quamquam diversitate causarum legentis intentio concitetur, efficacius tamen rapiatur animus, cum tendit ad terminum. Illud autem sustinere alios passi non sumus, quod nos frequenter incurrimus in hono- Tibus dandis impolitas et praecipites dictiones; quae sic poscuntur ad subitum, at vix vel scribi posse videantur. Cunctarum itaque dignitatum sexto It septimo libris formulas comprehendi, ut et mihi, quamvis sero prospicerem, et sequentibus in angusto tempore subvenirem. Ita, quae dixi de praeteritis convenient et futuris [mss, Itaque dixi de praeteritis, convenienter et futuris]: quia non de personis, sed de ipsis locis, quae apta videbantur explicui. Librorum vero titulum, operis indicem, causarum praeconem, totius orationis brevissimam vocem, VARIARUM nomine praenotavi: quia necesse nobis fuit stylum non unum sumere, qui personas varias suscepimus admonere. Aliter enim multa lectione satiatis, aliter mediocri gustatione suspensis, allter a litterarum sapore jejunis, persuasionis causa loquendum est; ut interdum genus sit peritiae vitare quod doctis placeat. Proinde majorum pulchra definitio est, Sic apte dicere, ut audientibus possis concepta vota suadere.