Latin
1.59 to 1.70
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 1.59-70
Unproofread scanNot analysed yet
Neque enim tria genera dicendi incassum prudens definivit antiquitas. Humile, quod communione ipsa serpere videatur. Medium, quod nec magnitudine tumescit, nec parvitate tenuatur; sed inter utrumque positum, propria venustate ditatum, suis finibus continetur. Tertium genus, quod ad summum apicem disputationis exquisitis sensibus elevatur, videlicet, ut varietas personarum congruum sortiretur eloquium, et licet ab uno pectore proflueret, diversis tamen alveis emanaret: quando nullus eloquentis obtinet nomen, nisi qui trina ista virtute succinctus, causis emergentibus, viriliter est paratus. Huc accedit quod modo regibus, modo potestatibus aulicis, modo loqui videamur humillimis: quibus alia contingit sub festinatione profundere, alia vero licuit cogitata proferre; ut merito Variarum dicatur, quod tanta diversitate conficitur. Sed utinam sicut ista regulis accepisse probamur antiquis, ita eadem promissae resignent merita dictionis. Quapropter Humile de nobis Verecunde promittimus, Mediocre non improbe pollicemur, Summum vero, quod propter nobilitatem sui est in edito [m. s. ,in edictione; alii, editione] constitutum, nos attigisse non credimus. Verumtamen sileant prasumptiones illicitae, qui legendi sumus. Incongrue namque nostras de nobis disputationes ingerimus, qui vestra potius judicia sustinemus.