Latin
Book 1, Letter 44
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 1.44
Unproofread scanNot analysed yet
Charitatem vestri præcipuam nos habere ex ipsa cura vos potestis agnoscere: pro quibus ita videmur esse solliciti, ut nihil admonitionis patiamur omitti. Cautela siquidem prodit affectum; et quae studiosius diligimus, majori gratia custodimus. Hinc est quod viro illustri Artemidoro, diu nostris obsequiis erudito, praefecturae urbanae dedimus fasces regendos; ut quia quorumdam illicitis seditionibus civilitas turbatur, haberent et innoxii purissimum testem, et errantes justissimum paterentur ultorem. Quod nos, qui delectamur insontibus, in cunctorum notitiam duximus perferendum, ne quis inopinata districtione solite praesumat excedere. Quocirca talia nos praefato viro delegasse noveritis, ut si quispiam incivilis exstiterit, districtionem illico nostrae jussionis incurrat. EI quanquam praefecturae urbanae hanc potestatem de. . derint leges, nos tamen specialiter delegavipius, ut confidentius fieret, quod duplex permisisset auctoritas. Audebit ergo seditiosos, et a disciplina publica deviantes, nostra auctoritate percellere. Quiescat concertantium fervor animorum. Bona pacis, quæ, Deo propitio, nostro laborc meruistis, cur seditionibus foedantur illicitis? Nunquam majori damno periclitati sunt mores, quam cum gravitas Romana culpatur. Reparet itaque honesta civitas moderationem suam. Pudor est degenerasse a prioribus, eo præsertim tempore cum talem principem cognoscitis vos habere qui præmia benemeritis, ultionem tribuat inquietis.