Latin
1.45.1 to 1.45.22
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 1.45.1-22
Unproofread scanNot analysed yet
Spernenda non sunt quæ a vicinis rogibus præsumptionis gratia postulantur: dum plerlunquc res parvic plus prævalent praestare quam magnæ possunt obtinere divitiae. Frequeonter enim quod arma explere nequeunt, oblectamenta suavitatis imponunt. Sit ergo pro repub. ct cum luderc videmur. Nam ideo voluptuosa quærimus, ut per ipsa seria compleamus. Burgundionum itaque dominus a nobis magnopere postulavit ut horologium quod aquis sub modulo fluentibus temperatur, et quod solis immensi comprehensa illuminatione distinguitur, cum magistris rerum ci transmittere deberemus: quatenus impetratis delectationibus perfruendo, quod nobis cat quotidianum, illis videatur esse miraculum. Merito siqui lem respicere cupiunt, quod legatorum suorum relationibus obstupescunt. Hoc te, milla cruditionc saginatum, ita nosse didicimus, ut artos quas exercent vulgariter nescientes, in ipso disciplinarum fonte potavcris. Sic enim Atheniensium scholas longe pnsitus introisti; sic palliatorum chor'is miscuisti togam, ut Græcorum dogmata doctrinam feceris esse Romanam. Didicisti cnim qua profunditate cum suis partibus speculativa cogitctur; qua ratione activa cum sua divisione discatur: deducens ad Romuleos senatores quidquid Cecropidae mundo fecerant singulare. Translationibus enim tuis Pythagoras musicus, Ptolemæus astronomus Icguntur Itali. Nicomachus arithmeticus, geometricus Euclides audiuntur Ausoiriis. Plato theologus, Aristoteles logicus Quirinali voco disceptant. Mechanicum etiam Archimedem a Latialem Siculis reddidisti. Et qnascunquc disciplinas vel artes facunda [ed. ,fecunda] Græcia per singulos viros edidit, te uno auctore, patrio sermone Roma suscepit. Quos tanta verborum luculentia reddidisti claros, tanta linguæ proprietate conspicuos, ut potuissent et illi opus tuum præferre, si utrumque didicissent. Tu artein prædictam, ex disciplinis nobilibus natam, per quadrifarias mathesis januas introisti. Tu illam in naturæ penetralibus (Jur. ,penetrabilibus considentem, auctorum libris invitantibus, cordis lumine cognovisti, cui ardua nosse usus miracula, monstrare propositum est. Molitur ostendere, quod obstupescant homines evenisse; miroqge modo naturis conversis facti detrahit fidem, cum ostentet ex oculis visionem.