Latin
Book 12, Letter 10
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 10
Unproofread scanNot analysed yet
Rationum publicarum reliquiæ infaustæ sunt ægritudini comparands, quæ gravant et debilitant [ed. ,gravatum debilitant], nisi sub celeritate discedant. Reatus quidam est esse sub debito, nec liber potest veraciter dici, qui probatur obnoxius reperiri. Prudens se ipse compellit: minus cautus est, qui urgelur ab altero. Nam quid egit totius anni suscepta compulsio? Summa futurae indictionis et quantitas exigatur. Parcendo non parcitis, exonerando prægravatis; et dum venales moras quaeritis, tribuli onera duplicatis. Relinquite tandem crudelem misericordiam, beneticia tota detestatione fellita. Gravius percutit, qui blandiendo grassatur; et sub indulgentia lædit, qui consuetis temporibus exigere tributa distulerit. Et ideo desinite aliquando possessorum damna mercari, quia totum constricti per incommoda redditis quod iniquis dilationibus abstulistis. Post ista enim non vos credatis verbis iterum commoneri, sed irremissibili exactione compelli. Quapropter si ad illum diem arcario nostro, quæ de provinciis solemniter postulantur, dispunctis rationibus, non aut per te intuleris, aut destinaveris quantitatem, degeniatus in provincia velociter reddes, quæ te male distulisse cognoscis: quia nimis iniquum est ut assis publicus sub tua negligentia jaceat, et arcariis [ed. ,arcarius] mutuatam pecuniam publicis utilitatibus incessanter expendas.