Latin
Book 12, Letter 9
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 9
Unproofread scanNot analysed yet
Pietate plenum est, peregrinam gentem publicis beneliciis obligare, et non tantum consanguineos ad substantiae lucra mittere [Ms. Cuj. et Gr. ,permittere], quantum ipsos quoque advenas invitare. Hæreditas quae est sine proximis, absque parentela successio; solaque fides generis est, patrios sonare sermones. Afer enim sic expetit beneficia, ut sibi olim doceat fuisse concessa: donum sine accipientis nomine præter personam largitas, quia primum collatum est genti, ut postea petentium vocabulum potuisset afligi. Hinc est quod jure quodam postulant hæreditates alienas, et illis tantum videtur competere, quod Romanus non potest in causis similibus obtinere. Beneficium tale non habuerunt in patria sua, sed hic omnes sub hac conditione parentes sunt: universa natio, quantum ad successionis beneficium, una familia est. Quocirca experientia tua preces illius diligenti examinatione discutiat, et Ii revera ille quem suggerit de hac luce transiisse filios non reliquit, nee ab alio constat rationabiliter possideri, introductionem memoratæ rei officium vestrum celebret ex more, quatenus antiqua pictas regnantium præsentium reparet beneficia dominorum; et possit pro illis supplicare, sub quibus se magis intelligit votiva meruisse. Resumat facultatem, quam se suspiraverat amisisse. Peregrinum se ultra dicere non potuit, qui optata rura [Ac. ,jura] conquirit. Ilabeat possessorum similem dignitatem, et jam tributa reparatus inferat, qui opem ab alienis manibus expetebat. Gaudeat se all hoc perductum, ut daret quod utique nisi habenti non probatur emergere; cæteris dominis in hac tantum sorte deterior, quoniam alienare nequit quo i possidere prævaluit. Sed et hoc quoque magna credimus æquitate repertum, ut,qui loco succedit pignoris, substantiam suam affectu [Grul. ,Cuj. ,Niv. ct Ga. ,effectam] patris jure servet extraneis. Miseratione nastus, nunc pascat et alios: felix illi contigit et prædicanda captivitas, Romana civitate perfrui, et Afrorum privilegiis potuisse misceri.