Latin
Book 10, Letter 2
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 10.2
Unproofread scanNot analysed yet
Novis regibus mos est a per diversas gentes provectus sui gaudia nuntiare, ut acquirant affeclum principis extern; de ipsa communione regnandi. Quod facienti mihi, piissime imperator, multo melius Divina tribuerunt: quoniam vestram gratiam securus i expeto, quam præcellentissimam domnam sororem nostram vobis pepigisse cognosco. Ab ejus enim judicio me nullatenus deviare certissimum cst, quæ tanta sapientiæ luce resplendet, ut et propria regna mirabili dispositione componat, et promissam cunctis gratiam robusta firmitate custodiat. Ideo cnim Tue curaTum suarum fecit esse socium, quatenus et ego illos desiderem habere reverendos, quos sibi ipsa fecit esse pacificos: prudentiæ suae more dijodicans, ut talium amicitias eligeret, qui in toto orbe simiłe nil haberent. Neque enim nova est ista dilectio; nam si decessorum nostrorum [Ms. ,vestrorum] farta recolatis, agnoscitis quamdam esse consuetudinis legem, com illo imperio amicitiam b Amalos semper habuisse. Quæ tanto certior, quanto vetustior, quia facile mutari pon potest quod per longa sæcula custoditur. Suscipite itaque affectuosis mentibus et nostra primordia, et domnæ sororis noslræ, cui singulariter studetis, judicio favete. Nam si me similiter diligitis, regem quodammodo pariter efficitis. Sed quoniam nos amplius loqui desideria novitatis exposcuot, et litterarius sermo narrare plurimum non patitur, ideo tantis mcritis (sicut dignum est) salutalionis honore completo, harum portitoribus legatis nostris aliqua pietati vestræ delegavimus intimanda quia nemu utilius tractat qnam qui vestræ mansuctudini committere sua vola dcliberat.