Latin
Book 10, Letter 1
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 10.1
Unproofread scanNot analysed yet
Adeo, clementissime principum, vobis amore inhæsimus, ut distulerimus hactenus indicare filii nostri gloriosæ recordationis occasum; ne amantis læderemus animum post tristia nuntiorum: sed nunc, juvante Deo, qui consuevit casus asperos in prospera commutare, illa magis elegimus in vestram deferre notitiam, de quibus, nobiscum positi, participata exsultatione gaudeatis. Juvat enim divina munera diligentibus confiteri. Perduximus ad sceptra virum nobis fraterna proximitate conjunctum, qui rcgiam dignitatem communi nobiscum consilii robore sustineret; ut et ille avorum suorum purpureo decorc fulgeret, et animos nostros solatium pruden. tis erigeret. iungite nunc vota felicia; ut, sicut nos in imperio pietatis vestræ omnia fieri prospera desideranter expetimus [Ac. ,experimur], ita nobis favere vestram benevolentiam comprobemus. Peracto itaque nuntio, quod vobis pro ingenita clementia credimus esse votivum, addimus euam gratissimæ legationis officium, ut pacem, quam mente semper geritis, etiam mihi retinetis esse conatam, adjectione quoque temporum proteletis. Nam licet concordia principum semper deceat, veMr. tamen absolute lie nobilitat; quoniam ille reddiLur amplius excelsus, qui vestrae gloriæ fuerit unanimitate conjunctus. Sed quoniam epistolarum brevitate universa sufficienter nequeunt expediri, salutantes reverentia competenti, quædam legatis nostris verbo vobis insinuanda commisimus; quae consuetudine vestræ serenitatis libenter accipite, ut ab omnibus evidenter possit agnosci quod juste nobis probamus de vestra mansuetudine polliceri. Convenit enim de vobis indubitanter præsumi, quando et nos pro desiderio vestro in his quos commendastis talia facimus qualia vos eperasse cognovimus.