Latin
Book 10, Letter 25
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 10.25
Unproofread scanNot analysed yet
Per venerabilem virutn Heracleanum [Gr. ,Cuj. el For. ,Eracemum] presbyterum augusta nobis pagina vestræ serenitatis illuxit, gratiam sermonis benigne tribuens, et apte munera salutationis impertiens; ut revera magnum sit beneficium tam suave principis meruisse colloquium. Cui reddimus, quanta valemus charitate. responsum, optantes ut et sospitatem vestr3m saepius nos audire contingat, et regni vestri felicitas semper accrescat: quia tale votum nos decet habere, quod gloriam salutemque vestram jugiter possit extendere. Significamus etiam pro vestro voto ad papam urbis Romæ nos litteras destinasse, ut præsentium gerulo litterarum sine aliqua dilatione respondeat, quatenus qui a vobis dirigi meruit, ce! eritatis gratiam consequatur. Nostri enim voti est causas emergere in quibus possimus vestris desideriis obedire: quia sic nos ad reddendam dilectionem efiicaciter commonemus, si voLis in aliqua parte pareamus.