Latin
Book 10, Letter 26
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 10.26
Unproofread scanNot analysed yet
Intelligimus serenitatis vestra: gratiam muneribus omnibus ditiorem, quando illa nos hortamini facere quæ ad mercedem nostram possint omnimodis pertirnere. Tate siquidem votum semper amantis est, ut causas nos misericordiæ velitis agere, quæ; nos divinæ possint commendare potentiæ. Et ideo significamus gloriæ vestræ monasterium famularum Dei, quod vobis insinuatum est, tributorum gravi sorte laboraret eo quod ager ejus nimia inundatione perfusus, sterilitatis vitia de inimica humectatione contraxerit; ad virum eminentissimum Senatorem prætectum præLorio dedisse nos nihilominus jussionem, ut ejus ordinatio provida ad praedium de quo querela est diligens inspector accedat, et, rebus moderata inquisitione trutinatis, quidquid gravaminis potest habere possessio, rationabiliter abrogetur; ita ut competens atque sufficiens dominis remanere possit utilitas, quia vere uobis lucrum pretiosissimum judicamus, quod pro mansuetudinis vestræ led. ,nostræ] voluutate concedimus. Veranildæ quoque causa, unde vestra serenitas me commonere dignata est, quamvis ante longum tempus sub parentum nostrorum regno contigerit, tamen necesse nobis fuit negotium de propria largitate componere, ut tali facto eam non pœniteret, mutam religione. Earum siquidem rerum judiciutn non præsumimus, unde mandatum specialiter non habemus. Nam. cum Divinitas paLiator diversas religiones esse, nos unam non audemus imponere. Retinemus enim legisse nos voluntarie sacrificandum esse Domino, non cujusquam cogentis imperio. Quod qui aliter facere tentaverit, evidenter cœlestibus jussiombus obviavit. Merito ergo pietas vestra invitat uos ad talia quæ nobis præcipiunt divina mandata.